- DION Prusiaeus
- DION PrusiaeusSophista, et Philosophus, cognomento Chrysostomus, ex suavi, vividaqueve eius oratione. Fil. Pasicratis. Prodibat maioris gravitatis ergo, in publicum, amictus pelle leonis. Apud Traianum plerumque vixit, cuius familiaris fuit, eodemqueve curru dignatus est. Orationes 80. conscrpsit. Alia quoque eidem tribuuntur. Synes. in Dione, eum Aquilam simul ac Cycnum, i. e. Philosophum et Oratorem, vocat. Vide Phot. Bibl. cod. 219. Volaterr. anthrop. l. 15. col. 451. Suid. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.